- VIVA Aqua
- VIVA Aquaexpiationibus sola idonea ollm habita i. e. naturalis et iugiter fluens. Marts praecipue, quae iuxta Euripidem et Tullium pro Roscio, omnia nostra mala abluit, cunctasque maculas detergit: item, quia nihil in sese sordidum patitur. Putgaturi autem se, saepius Capus aquae vivae immergebant. Persius, Satyr. 2. v. 15.—— Tiberino in gurgite mergisMane caput bis terque etc.Aliquando bis tantum, Ovid. l. 4. Fastor. v. 655.Bis caput intonsum fontanâ spargitur undâ.Saepius tamen ter. Idem ibid. l. 3. et Iuvenal. Sat. 6. v. 523. Imo et septies quandoque. Apuleius, l. 11. Quod faciebant superis sacrificaturi, idque dicebant abluere, ut docet Macrob. Saturn. l. 3. c. 1. Abluebaut vero praeter caput, Manus, ut videre est apud Aur. Victorem de Viris Illustr. et Scholiastem Sophoclis in Aiace lorar. a Brissonio relatum. Pedes item, uti docet vetus Horatii Interpres ad l. 2. Sat. 3. Totum denique corpus, qui tum dicebantur lauti ἀπλῶς vel puri, Arnob. l. 7. quorum templa cum adire disponitis, ab omni vos labe puros, lautos, castissimosque praestatis. Cum autem Diis inferis operaturi erant, adspergebant se tantum, testibus Macrobiô Serviôque, seu purâ aquâ circumferebant, ut Maro loquitur, utentes aspergillô ex olcae vel lauri ramusculo, Iuvenal. Sat. 7. v. 158. apud M. Anton. Delrium, ad Sen. Hippolytô v. 717. Vide quoque hîc passim, inprimis ubi de Veterum Lotionibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.